[ Pobierz całość w formacie PDF ]

6,21 voluerunt ergo accipere eum in navi et statim fuit navis ad terram quam ibant
6,22 altera die turba quae stabat trans mare vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una et
quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navem sed soli discipuli eius abissent
6,23 aliae vero supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum ubi manducaverant panem
gratias agente Domino
6,24 cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi neque discipuli eius ascenderunt
naviculas et venerunt Capharnaum quaerentes Iesum
6,25 et cum invenissent eum trans mare dixerunt ei rabbi quando huc venisti
6,26 respondit eis Iesus et dixit amen amen dico vobis quaeritis me non quia vidistis
signa sed quia manducastis ex panibus et saturati estis
6,27 operamini non cibum qui perit sed qui permanet in vitam aeternam quem Filius
hominis vobis dabit hunc enim Pater signavit Deus
6,28 dixerunt ergo ad eum quid faciemus ut operemur opera Dei
6,29 respondit Iesus et dixit eis hoc est opus Dei ut credatis in eum quem misit ille
6,30 dixerunt ergo ei quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi quid
operaris
6,31 patres nostri manna manducaverunt in deserto sicut scriptum est panem de caelo
dedit eis manducare
6,32 dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis non Moses dedit vobis panem de caelo
sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum
6,33 panis enim Dei est qui descendit de caelo et dat vitam mundo
6,34 dixerunt ergo ad eum Domine semper da nobis panem hunc
6,35 dixit autem eis Iesus ego sum panis vitae qui veniet ad me non esuriet et qui credit in
me non sitiet umquam
6,36 sed dixi vobis quia et vidistis me et non creditis
6,37 omne quod dat mihi Pater ad me veniet et eum qui venit ad me non eiciam foras
6,38 quia descendi de caelo non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem eius qui
misit me
6,39 haec est autem voluntas eius qui misit me Patris ut omne quod dedit mihi non
perdam ex eo sed resuscitem illum novissimo die
6,40 haec est enim voluntas Patris mei qui misit me ut omnis qui videt Filium et credit in
eum habeat vitam aeternam et resuscitabo ego eum in novissimo die
6,41 murmurabant ergo Iudaei de illo quia dixisset ego sum panis qui de caelo descendi
6,42 et dicebant nonne hic est Iesus filius Ioseph cuius nos novimus patrem et matrem
quomodo ergo dicit hic quia de caelo descendi
6,43 respondit ergo Iesus et dixit eis nolite murmurare in invicem
6,44 nemo potest venire ad me nisi Pater qui misit me traxerit eum et ego resuscitabo
eum novissimo die
6,45 est scriptum in prophetis et erunt omnes docibiles Dei omnis qui audivit a Patre et
didicit venit ad me
6,46 non quia Patrem vidit quisquam nisi is qui est a Deo hic vidit Patrem
6,47 amen amen dico vobis qui credit in me habet vitam aeternam
6,48 ego sum panis vitae
6,49 patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui sunt
6,50 hic est panis de caelo descendens ut si quis ex ipso manducaverit non moriatur
6,51 ego sum panis vivus qui de caelo descendi
6,52 si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum et panis quem ego dabo caro
mea est pro mundi vita
6,53 litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes quomodo potest hic nobis carnem suam
dare ad manducandum
6,54 dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis nisi manducaveritis carnem Filii hominis
et biberitis eius sanguinem non habetis vitam in vobis
6,55 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam et ego
resuscitabo eum in novissimo die
6,56 caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus
6,57 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo
6,58 sicut misit me vivens Pater et ego vivo propter Patrem et qui manducat me et ipse
vivet propter me
6,59 hic est panis qui de caelo descendit non sicut manducaverunt patres vestri manna et
mortui sunt qui manducat hunc panem vivet in aeternum
6,60 haec dixit in synagoga docens in Capharnaum
6,61 multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt durus est hic sermo quis potest eum
audire
6,62 sciens autem Iesus apud semet ipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius dixit
eis hoc vos scandalizat
6,63 si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius
6,64 spiritus est qui vivificat caro non prodest quicquam verba quae ego locutus sum
vobis spiritus et vita sunt
6,65 sed sunt quidam ex vobis qui non credunt sciebat enim ab initio Iesus qui essent
credentes et quis traditurus esset eum
6,66 et dicebat propterea dixi vobis quia nemo potest venire ad me nisi fuerit ei datum a
Patre meo
6,67 ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro et iam non cum illo ambulabant
6,68 dixit ergo Iesus ad duodecim numquid et vos vultis abire
6,69 respondit ergo ei Simon Petrus Domine ad quem ibimus verba vitae aeternae habes
6,70 et nos credidimus et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei
6,71 respondit eis Iesus nonne ego vos duodecim elegi et ex vobis unus diabolus est
6,72 dicebat autem Iudam Simonis Scariotis hic enim erat traditurus eum cum esset unus
ex duodecim
7,1 post haec ambulabat Iesus in Galilaeam non enim volebat in Iudaeam ambulare quia
quaerebant eum Iudaei interficere
7,2 erat autem in proximo dies festus Iudaeorum scenopegia
7,3 dixerunt autem ad eum fratres eius transi hinc et vade in Iudaeam ut et discipuli tui
videant opera tua quae facis
7,4 nemo quippe in occulto quid facit et quaerit ipse in palam esse si haec facis manifesta
te ipsum mundo
7,5 neque enim fratres eius credebant in eum
7,6 dicit ergo eis Iesus tempus meum nondum advenit tempus autem vestrum semper est
paratum
7,7 non potest mundus odisse vos me autem odit quia ego testimonium perhibeo de illo
quia opera eius mala sunt
7,8 vos ascendite ad diem festum hunc ego non ascendo ad diem festum istum quia meum
tempus nondum impletum est
7,9 haec cum dixisset ipse mansit in Galilaea
7,10 ut autem ascenderunt fratres eius tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste
sed quasi in occulto
7,11 Iudaei ergo quaerebant eum in die festo et dicebant ubi est ille
7,12 et murmur multus de eo erat in turba; quidam enim dicebant quia bonus est alii
autem dicebant non sed seducit turbas
7,13 nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum
7,14 iam autem die festo mediante ascendit Iesus in templum et docebat
7,15 et mirabantur Iudaei dicentes quomodo hic litteras scit cum non didicerit
7,16 respondit eis Iesus et dixit mea doctrina non est mea sed eius qui misit me
7,17 si quis voluerit voluntatem eius facere cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit an
ego a me ipso loquar
7,18 qui a semet ipso loquitur gloriam propriam quaerit qui autem quaerit gloriam eius
qui misit illum hic verax est et iniustitia in illo non est
7,19 nonne Moses dedit vobis legem et nemo ex vobis facit legem
7,20 quid me quaeritis interficere respondit turba et dixit daemonium habes quis te
quaerit interficere
7,21 respondit Iesus et dixit eis unum opus feci et omnes miramini
7,22 propterea Moses dedit vobis circumcisionem non quia ex Mose est sed ex patribus et
in sabbato circumciditis hominem
7,23 si circumcisionem accipit homo in sabbato ut non solvatur lex Mosi mihi
indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato
7,24 nolite iudicare secundum faciem sed iustum iudicium iudicate
7,25 dicebant ergo quidam ex Hierosolymis nonne hic est quem quaerunt interficere
7,26 et ecce palam loquitur et nihil ei dicunt numquid vere cognoverunt principes quia
hic est Christus
7,27 sed hunc scimus unde sit Christus autem cum venerit nemo scit unde sit
7,28 clamabat ergo docens in templo Iesus et dicens et me scitis et unde sim scitis et a me
ipso non veni sed est verus qui misit me quem vos non scitis
7,29 ego scio eum quia ab ipso sum et ipse me misit
7,30 quaerebant ergo eum adprehendere et nemo misit in illum manus quia nondum
venerat hora eius
7,31 de turba autem multi crediderunt in eum et dicebant Christus cum venerit numquid
plura signa faciet quam quae hic facit
7,32 audierunt Pharisaei turbam murmurantem de illo haec et miserunt principes et
Pharisaei ministros ut adprehenderent eum
7,33 dixit ergo Iesus adhuc modicum tempus vobiscum sum et vado ad eum qui misit me [ Pobierz całość w formacie PDF ]

  • zanotowane.pl
  • doc.pisz.pl
  • pdf.pisz.pl
  • gabrolek.opx.pl